Latin
SPARVS
Pierre Belon, De aquatilibus 240-2
Unproofread scanNot analysed yet
SPARVS. Tametsi Romae Spari quotidie ex mari in forum piscarium adferantur, tamen piscatorum nes mo piscem hunc Spari nomine agnoscit. Promiscuè autem cum Auratis &Sargis diuendi solet. Car linotum vel Carlinum vocant: Genuenses magis ad primum etimum accedentes (vt &incolae Portus Veneris) Sparlum dicunt. Spari autem à Sargis solo colore distinguuntur. Sparus enim ex auro refulget, ac lituram in cauda habet, vt Sargus: sed os habet multùm dissimile. Proinde Sargus veluti circinnato dorso apparet, Sparus verò protenso, &capite ad Mormyrum accedente. Ambobus peritoneum nigricat, vt Salpae: Sparo tamen magis albicat. Branchias ambo easdem habent, vt etiam dentes incisorios: sed caninos, ad latera, vt Dentalis.