Latin
SPARVS
Pierre Belon, De aquatilibus 241
Unproofread scanNot analysed yet
Sparus praeterea girum qui est supra pupillam luteum habet: squamis contegitur latiusculis, quanquam eaedem ambobus &eodem numero spinas &pinnam in tergore ferant. Sparus tres habet aculeos sub spina quae est vicina ano. Cordis figura Sparo &Sargo eadem: triquetrum enim est, sed Sargo minus &paulò pallidius: lienem quoque Sparus habet rubrum, gracilem, oblongum, rectum, in dextro latere situm: Sargus verò subnigrum &ferè circinnatum. Ambo marinos culices, pediculos, &oestrum venantur: stomachum vterque piscis oblongum habet. Intestina etiam vtrique similia essent, nisi Sparus candidiora &pinguiora ostenderet. Ouidius, Et super aurata Sparulus ceruice refulgens. cis vsque in montem Sinai ad eius regionis incolas magno commodo ac pretio deferri solet. Notas cum Sparo peculiares habet: ambo enim tenuibus squamis contecti sunt, planoque sunt corpore. Linea ambobus à branchiis arcuata vtrinque per medium corpus deducitur. Pinnam continuam in tergore gerunt, caudam bifurcam, in extremo, vt Melanurus, nigram. Verùm pinna, quam Scarus ad anum habet, vnico, vt coruus, armatur aculeo.