Latin
SPARVS
Pierre Belon, De aquatilibus 243
Unproofread scanNot analysed yet
Branchiarum exterius tegumentum spineum, nigrum est. Oculos habet caesios: dentibus exertis praeditus est, ordine dispositis in superiore &inferiore maxilla, numero octonis, humanos ipsa effigie referentibus. Oris rictum mediocrem, pinnas in acutum desinentes. Sargi dum recenter ex aqua prodeunt, transuersis lineis, vt Mormilus, sunt insignes: vnde apud Athenaeum Sargus &Melanurus πολυγραμμοί τε καὶ μελανόγραμμοι dicuntur. Hae autem lineae minus sunt demortuis conspicuae: Vnde Ouidius, Insignis Sargusque notis, insignis &alis, Et signis veluti palis horrentia terga Oppianus, Occulit. Polypus &Sargus saxiferus accola duri Hic domus est Sargis, haec statio laeta Scienis. Vxores Sargi multas &Merulus ardens Ducunt. Est &alius piscis fluuiatilis ex genere mugilum, cui etiam Sargo nomen est, sed hic de marino tantùm sermo est: fluuiatilem suo loco describemus. Caeterum Marinus Sargus Mulum seu Triglam semper comitatur. Nam coenum eo fodiente pascitur, &imbecilliores pisces, ne illuc adnatent, vterque arcere solet.