Latin
PAGRVS SEV PHAGRVS
Pierre Belon, De aquatilibus 251
Unproofread scanNot analysed yet
PAGRVS SEV PHAGRVS. Pagros quum ex Oceano nonnunquam viderimus, miror quòd Galli propria horum appelllatione careant Fecit hoc sanè affinitas quam hic piscis habet cum Bremma fluuiatili, qui Latinorum &Graecorum est Cantharus: vnde non Galli solùm, sed &Angli quoque Cantharum &Pagrum (quanquam falsò: plurimùm enim inter se dissident, vt mox dicetur) Bremmam fluuiatilem appelflauerunt. Vulgus Graecum antiquam vocem imitatum, Fangro dixit: Itali Vn frago: est enim is Fragi colore, sed paulò magis diluto: vnde Ouidius Pagrum rutilum facit, vt &fuluum Synodontem. Solitarius ac carniuorus piscis est, modò pelagius, modò litoralis, in saxorum cauernis degens. Est &talius fluuiatilis marino inferior: cuius generis refert Aelianus in Aegypto aduentum Nili praecurrere, ac paludum inundationem praenuntiare. Pagrus extuberat vsque ad magnitudinem Sargi: caput tamen habet crassius, pupillam nigram ac iridem in eius ambitu, coloris aurei. Superiorem maxillam cum labio in tubi modum ceruici veluti infarctam, neque cranio inhaerentem, quam (dum oscitat) exerit, postea verò contrahit. Foramina duo vtrinque ad oculorum fontes habet: dentes acutos, quorum quatuor anteriores, tenues quidem &parùm falcati, caninos referrent, nisi breues &veluti serrati essent, quos vtrinque alii tenuiores subsequuntur: ac postremo molares duplici ordine dispositi, rotundi, obtusi, sed inferiores superioribus breuiores: estque illi quoddam in ore veluti exiguum linguae rudimentum: Squamas gerit rotundas, tenues, &,vt mulus, latas. Caudam bifuream, atque ob id pinnas in acutum desinentes. Caeterum Pagrus non magnitudine tantùm ac crassitie Cantharo persimilis est, sed ipsis etiam dentibus ab Erithrino dissidet. quod Venetiis aliàs patritio Danieli Bar baro me ostendisse memini. Praeterea ore Pagri ac faucibus adapertis, totam eius partem internam ruberrimam &ferè sanguineam contemplari poteris. Argenteam inter oculos vtrinque habet ossiculorum maculam, oculosque admodum grandes. Peculiaris quoque illi est litura vtrinque nigra, lata in lateribus circa ceruicem, vbi linea est quae piscium corpora intersecat, qua maximè à caeteris atque Erithrino piscibus distinguitur: ea nonnihil nigricantis habet coloris, tactuque aspera persentitur. Continuam praeterea in tergore pinnam, rubram, duodecim aculeis communitam ostendit. Galenus Pagrum inter durae carnis pisces annumerauit.