Latin
SCORPIO MARINVS ET SCORPAENA
Pierre Belon, De aquatilibus 149-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cor illis valde paruum est, cui vesicula alba ac flatu turgida incumbit, quae, vt quidam pulmo, vacua contrahitur. Diaphragmate praediti sunt: Hepar ostendunt album, in quinque veluti lobos distinctum: quorum sinister reliquis maior, fel oblongo folliculo inclusum continet: ventrem satis grandem: lienem rubicundum, in opsposito fellis latere situm: Pilorum nouem appendicibus aut apophysibus suffultum: intestina pauica, quae binis tantùm giris inflectuntur. Tota horum piscium spina vertibulis vigintiquatuor conistat: calculum in capite gerunt. Caridibus, Aphiis, Sparulis, Gobionibus, &omnis generis piscibus paruis vescuntur. Athenaeus Scorpium &Scorpaenam &colore &succo differre tradit. C. Plinius Medicus epilepticos in cibo Merulis, Turdis aut Scorpionibus iuuari scribit: Disentericos quoque Scorpaenam cumino &aceto conditam iuuare. Nos autem Scorpaenae iconem hîc non descripsimus, quamobrem tu Scorpione contentus eris.