Latin
SARIO VVLGO GALLICO
Pierre Belon, De aquatilibus 280
Unproofread scanNot analysed yet
SARIO VVLGO GALLICO Trutta Salmonata. Est &in Truttis (de quibus mox agemus) conspicua quaedam differentia. Etenim qui huius ge neris piscium duos vel tres pedes excedunt, variisque ac rubris lituris conspersi apparent, regales vel Francae dicuntur: quas si cum paruis Salmonibus conferas, nihil discriminis interesse comperies, praeter purpureas maculas, quas in lateribus tam copiosas non habent Sulmones. Est ergo Salmonata trutta, quidpiam medium inter Salmonem &vulgarem truttam, quam non ineptè Sarionem Ausonius appellasse videtur, Teque inter geminas species neutrumque &vtrumque Qui necdum Salmo, nec iam Salar ambiguusque Amborum medio Sario intercepte sub aeuo. Itaque Scarionem hoc esse interpretor, quòd Gallicè Truitte Saulmonnee nuncupamus. Truttis quidem