Latin
SARIO VVLGO GALLICO
Pierre Belon, De aquatilibus 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
grandior est, &copiosioribus maculis conspersus, Salmone autem minor: sed cuius caput ad Salmonem accedit, eandemque carunculam carneam, eandem caudam, easdemque pinnas ac squamas habet, sed pluribus lituris conspersas. Porrò internam Sarionis anatomem sequenti, qui de Trutta est, capite videbis. SALAE GALLORVM TRVTTA. Diuersa est Aelia ni Trocta ab ea Trutta quam mox descripturi sumus. Est enim Trutta piscis fluuiatilis, Trocta verò marinus. Trutta praeterea eos riuos subit, qui magno impetu feruntur: vnde saepius miratus sum (cùm alpes conscenderem) etiam in ipsis fere montium Sanesii &Iuniperorum iugis, Truttas in torrentibus ab indigenis capi solere: nam eos pisces aduersos amnes scandere vel è praeruptissimis magno impetu decidentibus aquis delabi persaepe visum est: quibus in locis rarò pedales fiunt, atque illuc castigatiores ad esum fieri, &aegrotorum corpora magis sana, ob agitatioinem atque exercitationem reddere creduntur.