Latin
VMOLA VEL HVMELA
Pierre Belon, De aquatilibus 291
Unproofread scanNot analysed yet
Percam plurimùm aemulatur, nisi transuersis lineamentis (quae Percae insunt) careret, oreque esset magis recurto: huius caput ad Sparum accedit, atque eosdem habet colores: oculos elatos, caesios, admodum perspicuos &transparentes. Cernua hoc potissimùm signo dignoscitur, quòd spineum branchiarum tegumentum, crenatum vt in lupo, &sua rima luxatum habet. Vbi autem linea quae piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum ad caudam spectantem draconis marini modo videas. Sed &hoc à Perca dissidet, quòd Perca duas in tergore pinnas habeat, Cernua verò tantùm vnicam: nullisque dentibus, sed neque lingua manifesta praedita est: squamisque est quadrangulis, robustis, crenulis tenuibus in gyrum incisis contecta, quae piscem hunc scabrum admodum efficiunt, vnde Anglis nomen habet Ruchl: in quo etiam Cynedum &Paganellum imitatur. Rarus est apud Tamesin: plurimus autem in Ranello, quod Oxonium praeterfluit. Nam is piscis apud Britannos Perca salubrior esse creditur: aestate tantùm capitur: latet enim per totam hyemem. Proinde à Cernua radiis solaribus obiecta, maculis nigris per dorsum distingui percipitur: at tota sub ventre candicat. Ad oesophagi ingressum in faucibus quatuor ossicula dentata, duo in suprema, duo in infima parte gerit, quibus cibum in stomachum demittit. Eius cor suo pericardio inclusum, &septo ab aliis visceribus seiunctum est: quod è corpore extractum Callyonimi, Scorpionis, Exoceti, Orphi, Cannae, &multorum aliorum in morem diu mouere non definit, atque in systole quidem exangue &contractum: in diastole autem multo sanguine madere atque expansum esse conspicitur. Huius porrò hepar ex pallido ruffescit, sinistrae stomachi parti incumbens: à quo lobi duo exiles dextram regionem occupant, ac pylorum fouent.