Latin
VMOLA VEL HVMELA
Pierre Belon, De aquatilibus 292
Unproofread scanNot analysed yet
Interanea omnia Cernuae peritoneo argentei coloris circuncluduntur. Vasculum fellis tenui villo alligatum à sima iocineris parte dependet, atque è longo stomacho pylorus exit: cui tres tantùm apophyses breues &albae annectutur. Lienem inter spinam &stomachum maiorem in hoc pisce pro magnitudine eius quam in aliis vidimus, parum lunatum, venis, neruis, &arteriis sanguineis ipsi stomacho alligatum: Duodecim quoque veluti vniones erui magnitudine carnosos, tamen candidos, &calli duritiem habentes, in quibusdam Cernuis conspexi: quorum vnusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum, rotundum, ac teretem contineret qui ex venis meseraicis dependerent inter colon &ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent: nam etiam Lumbricos, Ascarides in sesquiulnam longos aliquando comperimus. Caeterum Cernuae rectum intestinum rubrum est, quod caeteris alioqui piscibus pallidum apparere solet. Ego verò puto Acerinam Plinii Medici recentiorum Cernuam esse: quumque Exocetum Romanis piscatoribus semel ostenderem, vt vulgare eius nomen ab iis siscitarer, illi Cernam vocabant, quod tamen vocabulum etiam ad Percam fluuiatilem transferre solebant.