Latin
ALIVS ITEM PISCIS NILOTICVS
Pierre Belon, De aquatilibus 302
Unproofread scanNot analysed yet
Est &aliud quiddam, quod Graeci vocant μυστικῆτον, de quo in Balena diximus, oblongis assulis, cauda tenui. Latini musculum vocant. setas multas habet suillis similes, caudae equinae proximas. Quidam volunt hoc in ore Balenae contineri. Caeterum Mystum prouectiorem Galli Vn Barbeau, minorem autem Barbarin vocant: Romae Barbi Tiberini plurimùm laudantur. Vulgus Mediolanense iam adultos Barbos, Barbaros vocat: minores verò Balbetos, Angli Barbel. Quanquam etiam marinum Mullum Galli Barbatum appellant: de quo cum Trigla dictum est. Ausonius de Mosellanis piscibus, Tuque per obliqui fauces vexate Sarani, Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis, Cum defluxisti famae melioris in amnem Liberior, laxos exerces Barbe natatus: Tu melior primore aeno, tibi contigit omni Spirantum ex numero non illaudata senectus.