Latin
STRINSIAS SIVE BOTARISSAS
Pierre Belon, De aquatilibus 302-2
Unproofread scanNot analysed yet
STRINSIAS SIVE BOTARISSAS. Glanum piscem refert, quem Insubres &Taurini Botarissam nominant, dempta tamen magnitudine. sunt enim tam propinqua similitudine, vt eorum alterum maiorem, alterum verò minorem dicere possimus. Huius piscium generis alii in flumine capiuntur, alii in lacu. Qui autem ex Verbano, hoc est, maiori Italiae lacu adseruntur, libras quatuor grossas, id est, septem libras communes pendent. Qui verò in Ticino capiuntur, libram vnam grossam, seu libras tres communes non excedunt: ideo hos Mediolanenses paruos ad discrimen maiorum vocant.