Latin
SARACHVS
Pierre Belon, De aquatilibus 306
Unproofread scanNot analysed yet
SARACHVS. Sarachum Epirotae (vulgus Albanenses vocat) vt &Graeci piscem eundem nominant, quem Mediolanenses Agonum. Duo enim tresue lacus sunt in Epiro, in quibus Sarachi capiuntur: quos vbi sale condierint, exiccauerint, &fumo infecerint, Venetias, Anconam, &aliò nauigiis transuchunt. Quorum eos maximè in pretio habere solent, quos de la Boiane huius nominis flumine ac lacu cognominant. Horum verò duae comperiuntur species, alterum minus, alterum autem Clupeae ferè magnitudinis. Minores Sarachi quadrante longiores non sunt, maiores pedalem implent longitudinem. Ambo eadem linea sub ventre praediti sunt, qua Clupea insignita est. Sunt ex Graecis qui Sarachos vulgò Stauridas vocent. TRICHIS, GALLIS PVLCHELLA. Trichidem antiquorum, Virginis aut pulchellae nomine Galli cognoscunt, Pucelle: quòd veris initio, dum huius piscis capturae dant operam, sine ouis vt plurimum capiatur, vel quòd Scombros (quos illi etiam Lenones rocant) proximè subsequatur. Capitur in multis amnibus, ac praecipue Ligeri, contra raptum fluminis. Anglia ex Tamesi Schalde vocat. Harengum grandiorem vix vnquam excedit: aut siquando excesserit, appellationem mutat, ac tum quidem, adultae Alausae nomen accipit. Nonnulli Pulchellas ab Alausis diuidunt: quorum tamen sententia multis argumentis refelli potest. Quidam Galliae tractus fictas aut fenictes vocant, Andegaui Conuersos: &qui Baioniam incolunt, des Gauites. Sed audi quantùm ab harengis dissideant: Harengi corpore &capite latiusculo praediti sunt, labro prominulo: Pulchellae, oblongiusculo.