Latin
SARACHVS
Pierre Belon, De aquatilibus 307
Unproofread scanNot analysed yet
Punctis harengus caret: Pulchella ternis atque interdum quaternis rotundioribus nigris in lateribus ac tergo vtrinque insignitur. Lineam praeterea sub ventre vt Celerinus habet asperam, qua etiam Harengus caret. Sed Celerino hamuli rotundi sunt, &ferè sub squamis conditi: Pulchellae verò foris eminent, quemadmodum in Trachuri caudae lateribus. Trichias, vel (vt Aristoteli placet) Trichaeas, cùm Pontum ingreditur, videtur quidem ac capitur: sed exiens nusquam adhuc conspectus est.