Latin
LIPARIS, MACEDONIAE PISCICVLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIPARIS, MACEDONIAE PISCICVLVS. Est in Macedonia lacus, quem vulgus Conium vel Limnum Pischiae nuncupare solet: in quo Liparides affatim capiuntur. quae toto habitu Sardinam referrent, nisi ventrem magis in latitudinem distentum haberent. His meritò à pinguedine nomen est inditum, quòd vel leuiori ignis calori appositi pisciculi, toti ferè in pinguedinem resoluantur. Caput illis est vt harengis tornatum: labrum tantùm inferius asperitate leui denticulatum: laterum, ventris, tergi &caudae pinnae vt Sardinis esse solent: lineam quoque sub ventre asperam habent ac transuersam, quam piscatores circa anum secant, vt inde humor, qui in ventre continetur, effluat: deinde sale conditas holosceno per oculos traiiciunt, atque ita diuendunt. Liparidum captura veris vigore vberior esse solet: sunt enim eo tempore V. ii. meliores. Leui contactu squamas exuunt: Cutem habent argenteam. Horum pisciculorum ex Conio pago multa scortomata Thessalonicam mittuntur, &ad Chrysitem (quam nunc Siderocapsan vocant) transmittunt: quas illic Harengum gustu aemulari, &ori gratissimas ac delicatissimas esse comperi. Liparis plerunque mixtim cum Lestya ferri consueuit: quae quanquam multò minor sit, tam e eodem quo Lestya pretio venditur. Ea pars lacus Peschiaci, quae Conium pagum alluit, Liparidibus tantùm scatet: quas eodem ferè modo quo Thrissas in palude Maeotide decipere solent, nempe cantu &testarum concrepantium harmonia: ad quam saltantes accurrunt, atque incautae retia subeunt. Macedones autem scientes Liparides turmatim vagari, retia circumponunt, earumque examen quaerunt: quod vbi inuenerint, lintribus obsident: deinde remis aquam quatientes eas terrent, quas pecudum modo, magno grege abigunt, persequunturque quousque in retia inciderint: mox omnes ad litus adducunt. Liparis Graecis &Latinis.