Latin
HIPPOPOTAMVS
Pierre Belon, De aquatilibus 31
Unproofread scanNot analysed yet
Castorem refert (si caudam adimas) quae Graecis, Latinis, ac vulgo quoque nostro ab immergendo atque eluendo Lutra appellatur: ac quòd aquas incolat, piscibus infensissima, quibusdam Graecis ἐνυδοὶς, quodque venatici canis in morem, praedam in fluminibus disquirat, ab Aëtio atque Aeliano Canicula fluuiatilis dicta est. Amphybii genus, fibrorum numero adscriptum, hoc tamen ab his distans, quòd fiber vtrique aquae &salsae &dulci, Lutra mari nunquam immergitur. Caput illi est caninum, dentes quoque ad canem venaticum accedentes: aures Castoris: sed graciliori &longiori est corpore, oblongamque teretem, &in fastigium desinentem caudam gerit. Vulpinis est cruribus, paulò crassioribus tamen, quibus magis in aqua, quàm in terra valet: habet enim posteriores pedes planos, &membranis communitos, vt in Castore dictum est: pelle contegitur minus, quàm Castor spissa: frequenti ac breui pilo conspersa, colore nonnihil ad castaneum accedente, quae nobis per hyemem maximo est vsui, magnoque pretio diuendi solet. Cuius etiam caussa, nostri venatores magna sagacitate lutris insidiari solent: atque earum vestigia in litore, excrementorumque piscium aristis commixtorum naturam obseruare solent: piscibus enim Lutra vescitur, lacubus, stagnantibus &quietioribus fluuiorum aquis infensissima, quos magna solertia, magnoque impetu exterrens ad litorum cauernulas adigit, vt facilius intercipiat, copiosioreque praeda perfruatur: quanquam famem teneris etiam herbarum asparagis arceat. Caeterum cuniculos non longè à litore sibi excauat, à quibus mane exiliens, amplius quàm duo miliaria sursum contra aquae defluxum tendit, vt postea piscibus saturata, facilius secundum aquae decursum in destinatam sibi cauernam redeat. Plures catulos suis vberibus lactat, quos prouectiores, atque adeò matres ipsas, venatores per hyemem defluxis plantarum foliis peruestigare solent.