Latin
LVPVS MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 33
Unproofread scanNot analysed yet
LVPVS MARINVS. Non est praetermittenda hoc loco Lupi marini pictura ac descriptio: de quo, etsi à veteribus nihil, quod sciam, hactenus traditum fuerit: tam insignis est tamen eius siue praedonem, siue monstrum marinum dicere volueris, forma, à Labrace longè diuersa, vt particularem sibi descriptionem promereri videatur. Amphibium autem est animal, piscibus magna ex parte famen exaturas. In Oceani Britannici litore aliquando conspectum, sic terrestrem lupum referens, vt non immeritò lupi nomen apud vulgum retinuerit. cicurem diu vixisse aiunt, capite enormi, oculos permultis vndecuque pilis adumbratos gerens: nare ac dentibus caninis: robustisque barbis ore obsesso: pelle, villis erectioribus, hispida: nigris maculis, vndique (vt &totum corpus) distincta: cauda oblonga, crassa, villosa ac spissa, caetera lupum referens. quemadmodum ex pictura, quae nunc tibi proponitur, facilem cernes. c. i.