Latin
SARGVS QUI ET CEPHALVS, ET CARDONVS
Pierre Belon, De aquatilibus 317
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quum duo potissimùm sint Mugilum marinorum genera, Cephalus &νήστης, id est ieiunus (vt Dorioni placet) reliquae species fluuiatiles aut lacustres esse censentur: quo in numero sunt Sargones Cephali, latiore forma quàm alii praediti: vnde Sargi, vel (vt Theodoro placet) Sargones vocati sunt, nunquam ad Cyprini magnitudinem accedetes. Pinnulam tenuem vnicam in tergoris iugo, non autem longam (vt Cyprinus) gerunt: caetera vt Squalus. Sed est corpore compressiore, &magis recurto, pinnasque subrubras habet. Parui Gardoni pinnam caudae longiorem exerunt, quàm Leucisci: &antequam in extremum pinnae (quae bifurcata est) desinant, rotundantur. Latiusculis squamis conteguntur, ipsoque capite magis ad Leuciscum quàm ad Squalum accedunt. Oblongius &paulò crassius habent corpus quàm Abramis, suntque tergore quàm Squali magis nigricante, &auri colorem referente. Porrò piscatoribus Romanis Reuillonorum vox paruos Gardonos exprimit: reliquos autem mixtim pisciculos fricturam vocant. In Ambra Melignanum alluente, plurimus est hic piscis, quem eò loci Oradigam vocant, Mediolanenses Oladigam, alibi Doradam, quòd in eo tractu huius caput aureo colore fulgeat. Sed &Perusinus Italiae lacus, omnium longè delicatissimos huius generis pisces proferre solet. ABRAMIS FLVVIALIS. Abramidem Galli atque Angli Graecam dictionem secuti Vne Bresme, Placentini Arbolicam, Itali Scardolam siue Scardam, Veneti Russatam vocauerunt. Latior &planior est piscis quàm Lasca: cuius generis qui mediocri sunt magnitudine, Lutetiae Hascaux nuncupantur. Mihi sanè Plestyae (de quibus iam antè diximus) huius piscium notas habere videntur: quarum color corporis albicat, &tota mole compressae apparent. Oculorum pupilla non est vt in aliis nigra, sed veluti crystallina: iris verò albissima, ac tredecim squamarum ordines vtrinque in lateribus habent.