Latin
SARGVS QUI ET CEPHALVS, ET CARDONVS
Pierre Belon, De aquatilibus 318
Unproofread scanNot analysed yet
Est &alius piscis Abramidi simillimus, paulò tamen minor ac vilior, quem Galli Vne Rosse (quasi vetulam Abramidem) Angli Roche vocant: huncque Abramidis Spurium esse autumant. Is nigricat in tergore Gardonis modo: pinnas quoque rubras habet. Sed quum Abramidi id non accidat, meritò ab Abramide diuersus esse iudicabitur. Corpus habet crassiusculum: caput quoque ad Gardonem potius, quàm ad Squalum accedens, leui rubore suffusum: Squamas aspectu tristiore: vilisque est apud piscatores ac vulgus pretii, carnisque insulsae.