Latin
ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA
Pierre Belon, De aquatilibus 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
SPINARELLA. Spinarellam Galli Vne Epinoche vel Epinarde, Cenomani Vne Rippe, à similitudine seminis Spinachiae quod refert, vocauerunt. Itali Spinarolum à spinis quas in tergore gerit, dixerunt, Lugdunenses Vne Artiere. Magna pars Italiae Stratzarigha nominat: quòd quemadmodum Stratze, hoc est vilia linteamina, inutilis ac nullius ferè momenti sit. Duo eius genera obseruantur, vtrunque omnium piscium fluuiatilium minimum. Hi dum in aqua degunt, aculeos quidem habent depressos: quos si ex aqua productis piscibus vel leuiter contingas, protinus arrectos senties. Horum prouectior ternos in tergore, pusillus verò senos gerit, adeò erectos in educto pisce, vt nisi vi deprimi non possint. Alium quoque in lateribus habent, vtrinque vnum: sunt de Galeorum genere, de quibus iam suprà egimus, atque affatim in Nare fluuio, qui hodie Nexra dicitur, capiuntur, potissimum antequam im misceatur Tiberi, ad vrbem quam Aorte vocant, paulò supra Otricolim: in qua etiam fricti, aliorum piscium modo, à plebe manduntur. Quo in loco quoties aqua paulò altius solito excreuerit, piscatores qui ad Velini lacus oras degunt (qui hodie Pedalucus dicitur) eò se conferunt, &tantam horum piscium multitudinem capiunt, vt ad vrbes Narni, &alias circunstantes multa onera transferant. Nostri verò huiusmodi pisciculos ob tergoris &laterum spinarum taedium, respuunt. Sed de sanguine praeditorum piscium historia hactenus. X. iiii. Petri Bellonii Cenomani de aquatilibus liber secundus. Exanguium differentiae ac diuisiones. CAP. I. Anguine praeditorum aquatilium ratio libro superiore explicata est: superest vt de