Latin
ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA
Pierre Belon, De aquatilibus 328
Unproofread scanNot analysed yet
iis disseramus, quae Graecis ἄύαιμα, nobis exanguia dicuntur. Horum alia dura quidem testa operiuntur, quae illi ὀστοακόδερμα, alia verò molli: quae etiam μαλακόστοακα vocant, περὶ atque alia rursus insecta, sub quibus magna marinorum ac fluuiatilium phalanx Nerva continetur. Exanguium igitur molles à nobis describentur ac depingentur primùm locustae, cancri, &id genus caeteri. Secundum locum sortientur qui duriorem testam habent: quorum fragili testa cooperta, deinde verò duriore contecta exprimentur. Testaceorum autem duriorum alia quidem biualuia, Graecis διθυρα: alia vniualuia, quae &μονόθορα dicuntur: quale est Turbinatum genus, quod σγομβοειδὲς &κοχλιῶδες dictum est. Quibus adiiciemus ancipitis naturae animalia ζωόφυτα Graecis dicta, inter plantas &pisces ambigentia. Vitimo loco deiectamenta marina, nominibus etiam insignibus praedita explicabuntur, quibus nonnunquam etiam vesci solemus. Sed à mollioribus est exordiendum. De mollibus. CAP. II. Mollia aquatilia à mollis carnis piscibus medici distinguunt. Mollia nempe vocantur, quae neque squamas habent, nec cutem asperam aut testaceam, τὰ μαλακὰ καὶ μαλακόδερμα Graecis dicta: cuius notae sunt Polypus, Osmylus, Lollius, Lolligo, ac Sepia. Mollis autem carnis pisces Galeno dicuntur, qui facilius quàm alii conficiuntur, quique probè nutriunt, &quorum caro est mollior ac friabilior, cuiusmodi est saxatilium. Porrò sanguine carent mollia.