Latin
ALBVRNVS
Pierre Belon, De aquatilibus 318-2
Unproofread scanNot analysed yet
ALBVRNVS. Gallica appellatio Absi seu Ableue quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, vt &Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scauardinum à piscatoribus audiui appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: à quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione eum exprimunt, quàm Pesquerel vel Stregiae: cùm tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cuius tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram rarò excedit: ex Sequana Epelano est simillimus: vixque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet vtrinque arcuatam, quae eius latera diuidit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle praeditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, vt reor, ab albedine vocauerunt, quemadmodum &Albicillum quen in Leucisco iam descripsi. Ausonius, Quis non &virides volgi solatia Tincas diolanenses Vsel, Placentini &Parmesani Gousangle, Locham Romani piscatores, alii Morellam vocant. quod postremum nostro Veroni fluuiatili magis debetur: Lodenses Zedele, Ferrarienses Squatola nominant.