Latin
ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA
Pierre Belon, De aquatilibus 319
Unproofread scanNot analysed yet
Caput iis contrà quàm caeteris inter crura positum est: rostrum psittaco persimillimum, carnem fungosam pro lingua habent: Pedes omnibus octoni, dissimili modo positi. Sepiae enim atque Lolligines pedes octo habent supra duos maiores, &dentes exiguos in acetabulis, reliquos sex nouissimos breues: Polypus autem longos, &medios quatuor habet maximos. Sepiae &Lolligines, promuscides siue praetenturas habent, binas, praelongas, &asperas, quibus veluti anchoris innituntur, ac sese confirmant, ne maris aestu suis saxis exturbentur, vtque è longinquo cibum ori admoueant. at iis Polypicarent, pedesque in eundem vsum commodos habent. Mollium genus in cruribus geminum habet acetabulorum ordinem, à capite ad extremos vsque cirrhos productum: praeter vnum Polypi genus, quod Eledona vocant: is enim solus ex mollium numero simplicem acetabulorum ordinem tenet. Habent praeterea oculos grandiusculos, quorum discrimen exigua quaedam efficit cartilago. Fistulam ante aluum paulò supra caput sitam &branchias gerunt, qua mare transmittunt, suumque atramentum effundunt. Pinnulam quoque habent circundantem alueum, vt natent, &se dirigant, quemadmodum pisces sua cauda penè cartilaginea, sed non omnia eodem modo. Natant mollia tum pedibus, tum pinnis: pedes autem vulgari nomine vocantur, qui alioqui sunt veluti branchiae, barbaue aut cirrhi: Graecis πεκταναι dicuntur, quibus adiunctum est caput. Mollia sensibus praedita esse omnibus constat. Nam &sepiae &Polypi escarum odore alliciuntur, atque ita capiuntur. Neque eisdem saporibus delectantur: omnia praeterea buccis inuicem admotis, mutuoque brachiorum complexu libidinem explent. sic enim ea coniungi necesse est, quòd natura exitum excrementi prope os inflexerit atque abdiderit.