Latin
BOLETENA, SIVE OZOLI, QUAM ET
Pierre Belon, De aquatilibus 335
Unproofread scanNot analysed yet
Atramentum in sepia infrà continetur ad aluum, quà maximè intestinum petere incipit superiora: meatumque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem foramen emittendi atramenti excrementique est: ea nempe fistula, quae in supina eius parte posita est. Coëunt Sepiae ora applicantes, &brachia inter se complectentes, natantesque in aduersum. Parit foemina verno tempore, potissimùm inter algam &arundines, proxime solum aut in sicco, perseueratque in emittendis ac ponendis ouis dies circiter quindecim. Cohaerentautem ea inter se vuarum modo, neque sunt acinis grandiora. Mas enim humorem quendam mucosum emittit, cuius letore tenaciter inter se cohaerent, efficiturque, vt quae candida prius erant atque exigua, mox atramento perfusa, nigra, maioraque reddantur. Cumque intra decimum diem proles iam intus constitit, tum rupta oui membranula Sepiolae excluduntur. Hebes quidem est Sepia, sed mollium astutissima: Tum enim reddit atramentum, atque aquam conspurcat, dum piscatores aduentare persentit: quod idem Polypo accidit. Porrò os illi datum est fungosum in supina parte, ne facilè immergatur. Aiunt Thryallida (id est lucernae stupam) sepiae atramento &aeris aerugine intinctam, efficere vt circunstantes partim iridis coloris, partim nigri videantur. Quam rem de solo etiam atramento fieri posse Anasilaus tradit. Praeferuntur autem recentes Sepiae Polypis. Aetius Sepias aegrè concoqui scribit, &salsum humorem ac modicum continere: qui si tamen concoquatur, copiosum quidem alimentum, crassi tamen succi praebeat. Sepia (inquit Diphilus) elixa, tenera efficitur, ori grata, concoctu facilis, &aluum leuiter mouet. Condimentis acrioribus ob difficilem coctionem condiri solet, vinumque post hanc vetus meracum ac tenue bibendum quidam scribunt. Sepiae coctae atramentum inquit Dioscorides) aegrè concoquitur, &aluum mollit. Qua Sepiae vrinam mouent, renumque piituitas extrahunt.