Latin
LOLLIGO
Pierre Belon, De aquatilibus 337
Unproofread scanNot analysed yet
LOLLIGO. Lolligo longiori, quàm Sepia, corpore praedita est, atque eodem modo mollis est. Pinnulam habet non adeò angustam, neque per totum alueum circumactam, sed de medio orsam. Gallis Casseron vocatur, Romanis, Venetis ac Neapolitanis Calamaro, quasi atramentarium dicere vellent. Genuensibus &Massiliensibus Totena: iis verò qui Baionam incolunt, Cornet vel Corniche. Octo cirrhos vt Sepia habet, multò quàm Polypus breuiores, Sepia tamen longiores. Atramentum nigrum continet Sepiae modo. Grandem quoque habet aluum &fistulam vt Sepia: gladium etiam in tergore, alteri tantùm huius parti inhaerentem. Duo crura siue duas proboscides longas exerit ex cirrhorum congerie, teretes, multis in extremo torulis seu acetabulis concauas, quibus cuncta quae venatur, capit, &ori admouet: &ad saxa quibusdam veluti iactis anchoris confirmat. His etiam vtitur, quoties de more palpat, &pisciculos retinet: quibus maiores quoque nonnunquam euincit. Rostrum porrò illi est Psittaco simillimum. Lolligo diligenter, quicquid in stomachum demittit, rostro atterit. quocirca cuncta, quae in eius stomacho percipiuntur, pulmenti faciem habent. Bina sunt illi ventris conceptacula, vt &aliis mollibus: sed alterum magis ingluuiem imitatur. Inter Lelliginem marem &foeminam hoc interest, quòd foemina intestina contineat duo, quibus mas omnino caret. Coëunt ora applicantes, &brachia inter se complectentes, pariuntque in alto. Sola enim ex mollium genere pelagia est Lelligo: consertumque ac continuum huic ouum quale Sepiis est: viuendi quoque spatium vt Sepiis breue nam exceptis paucis, bimatum non complet. Inter eos pisces qui se extra aquam in aëre efferunt, Lolligo numeratur ab Oppiano his versibus, r. i. Lolligo, miluusque rapax, &mitis hirundo, Cùm timeant magnum venientem è marmore piscem, Prosiliunt ponto scindentes aëra branchis. Paulò pòst, Effugit horrendos pisces hominemque sagacem Lolligo. Est autem, vt Diphilo placet, concoctu facilior quàm Sepia, atque ori magis grata: quanquam vterque vilis est piscis apud omnes nationes. Τευθὴς Graecis, Lolligo Latinis, Totenae Massiliensibus, Calamaro Venetis, Casseron Gallis, Corneths vel Cornichet, Baionensibus. ess IIII