Latin
VRSA MAIORET MINOR
Pierre Belon, De aquatilibus 344
Unproofread scanNot analysed yet
Tota eius anterior pars vnico constat thorace, vulgus plastronum vocat. Quinos vtrinque pedes gerit, vnguibus robustis ac nigris munitos: falcatas tibias, articulationibus quinis interseptas. Os praeterea subtus habet, vt caeterum Locustarium &Cancrarium genus. Arcto (inquit Aristoteles) idem pariendi tempus natura statuit, quod Locustis, quocirca per ver &hyemem, priusquam oua excludat, cibo laudatur: cùm excluserit, deterrima est. Minor autem Arctos per omnia maiori respondet. Ligures Vrsetam appellant: crassiore est quàm Sparnochius corpore, &forcipibus vt Vrsa caret. Praetenturis quoque bifidis praedita est, &rostratum caput gerit. Caeterum est corpore robusto &recurto: omnes denique notas cum maiore communes ostendit. Sed hic maioris tantùm Vrsae iconem apposui.