Latin
VRSA MAIORET MINOR
Pierre Belon, De aquatilibus 346
Unproofread scanNot analysed yet
CICADA MARINA. Est &Cicada Locustarii generis. Nam &caudam habet, &crusta integitur, Massilienses Cigale de mar, Romani &Genuenses Cicadam marinam vocant. Quae autem Venetiis cicadae nomine diuenditur, ea quidem adulterina est. Tenuis est huius crusta: cruda ita albicat, vt ferè transpareat. vnam cum pisciculis marinis saepe suo cortice contecta extrahitur, &simul cum Carpionatis, Bocis, Maenis &Trachuris, canistris inseritur. Natura incredibili ferè artificio Cicadae oblongum corpus decem tabellis affabre articulatis loricauit: quarum prima quae caudam extremam conficit, pinnas in lateribus expandit. Cauda porrò duabus maculis phoeniceis subrubris insignita est, quae duorum oculorum speciem prae se ferunt, estque aculeata &crenata. Prima tabella à cauda incipiens versus secundam, tertiam, quartam, quintam &sextam, pinnulis fimbriatis multiplicibus subtus munita est: quibus dum in mari natat, aquam percutit &corpus incitat. Tres tabellae, quae sex praedictas subsequuntur, ternis vtrinque pedibus communitae sunt. ad ceruicis autem initium duo brachia maiora oriuntur, quibus cibum apprehensum ori suggerit: sed ea aliter quàm cancris vel locustis forpicantur. sunt enim in longum exporrecta, atque in extremo grandioribus crenis suffulta, quibus quum cibum corripit, ex vno brachio ad aliam brachii articulationem transfert. Horum autem extrema velut in duritiem osseam abeunt, dentiscalpiis conficiendis ob id expetita. Pars huius piscis quae capiti contigua est, in exile quiddam terminatur, &contra quàm cauda se in latum diffundit. Extra aquam prorsus immobilis &imbecillis est. Aculeum vnum habet vtrinque ori praefixûm vt phalangium &Scolopendra, quo mordicus cibum à pedibus suggestum continet, quem postea dentibus conficiat, &in stomachum detrudat. Dentes illi natura in oris lateribus protulit, vnico vtrinque ossi crenato, V literae formam referente infixos.