Latin
CAMMARVS
Pierre Belon, De aquatilibus 353
Unproofread scanNot analysed yet
CAMMARVS. Cammarus vel Gammarus, Gallis Escreuisse, Romanis Gammarella &Gambarus, vulgo Graeco Cara nis vel Caranidia, à Caride nomine detorto appellatur: Cammaro seu Gammaro Padi accolis: apud quos rotundiore est, &magis crenato quàm nostri Sequanici corpore, cuius etiam pes sinister dextro crassior est. Verumetiam Gammaros pusillos, quidam fluuiatiles Astacos vocauerunt. Genus aliud est (inquit Aristoteles) quod magnitudine cancrum non excedit, facile Astacis simile. Ex quo apparet Aristotelem huic pisci nullum nomen proprium indidisse. Nam ipse eodem loco testatur, quosdam esse inter crustatos minutiores, nullis penè nominibus annotatos. Athenaeus author est Gammarum Latinè dici genus quoddam Caridis, &καμμάροις vocat, squillarum quoddam genus. Plinius historicus Cammarum diuersum à Squilla facit, dum lib. 27. cap. 3. radicem modicam, Cammaro marino similem esse ait: quo loco cognomento marini adiecto, Squillam intelligere videtur: quod ex Dioscoridis Graeca lectione capite de Aconito probatur: piζας (inquit) ὥσπερ πλεκτανας καρίδων μεναινας, hoc est, radices nigrescunt in modum cirrhorum Squillae. Libro item 32. cap. 11. idem Plinius Cammarum enumerat cum sex &septuaginta piscium generibus, cùm tamen paulò pòst Squillam eodem capite pronuntiet, Astacique appellationem lib. 9. cap. 31. habeat. Columella etiam Cammari vocem retinuit, quem inter animalia parui incrementi numerauit. Martialis, Immodici tibi flaua tegunt chrysendeta Mulli: Concolor in nostra Gammare lance rubes. Labuntur qui Cammarum pro cancro fluuiatili assumunt. Siquidem cùm Cammarus (vt reliquum Squillarum genus) caudam habeat, Cancer esse non potest. Nullum enim Cancramum genus cauz. i. dam habet.