Latin
CAMMARVS
Pierre Belon, De aquatilibus 354
Unproofread scanNot analysed yet
Cammarum ergo id esse constat, quod quidam fluuiatilem Astacum pusillum dixerunt, Nam quum de Locustario genere sit, tota facie Astacum referat, &cancri magnitudinem non excedat, meritò concluditur, Gallorum Escreuissam, antiquorum Latinorum Cammarum esse. Nam eius bifurca brachia, duabus tantùm articulationibus intercipiuntur, quae duo pedes vtrinque forficulis in extremo denticulati subsequuntur: reliqui quaterni non diffinduntur. Caudam quoque vt Cammarus quinis tabellis loricatam, pinnulasque in extremo quinas habet: ambobus idem ferendi &excludendi modus: iisdemque ambo cornibus, dentibus, rostris, mucronibus, tibiis, &externis partibus praediti sunt, quod idem de internis dicere par est. Porrò Cammari ventriculum, Mutis vndecunque ambit: multi falsò eius esse credunt: ego verò eius hepar esse puto. Multorum ciborum capax est stomachus, tam nito arte fabrefactus, vt etiam in eius fundo alterum os comperias suis maxillis ac dentibus refertum T lateribus branchias habet, quot pedes. Porrò vtrinque in cammaris spiraculum seu foramen sub cortice ad latera oris videas, per quod aquam ore acceptam referunt. Quidam porrò calculi in Cammari capite reperiuntur, quos Carciniae nomine vocauerunt.