Latin
LVPVS MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 37
Unproofread scanNot analysed yet
Vix enim fabulosum esse putant quidam, quod recenset Plinius, Tiberio principi ab Olysiponensium legatis nuntiatum fuisse, visum, auditumque in quodam specu Tritonem concha canentem, qua noscitur forma: Imò neque falsam Nereidum fabulam existimant, qua squamis modò hispidum corpus, humanamque effigiem habere circunfertur: quarum etiam morientium gannitum tristem quosdam accolas audiuisse refert Plinius: quod aequè fortasse verum est, atque id quod de Faunis ac Satyris ab antiquis est proditum: quorum monstrorum nonnullos se aliquando vidisse quidam ex sanctissimae vitae, nostraeque religionis principibus viris, suis scriptis testati sunt. Quinetiam rumor est, postremis hisce diebus in Noruagia, ab infinita populi magnitudine, squamis armatum piscem visum fuisse, atque humana facie: qui posteaquam secundum maris litus diutissimè ambulasset, confestim in mare se proiecisse. Quod ferè ad Plinii testimonium accedit, qui se habere authores in equestri ordine splendentes affirmat: visum ab his, qui Gaditanum Oceanum habitant, marinum hominem, toto corpore absoluta similitudine, nocturnis temporibus nauigia ascendisse, statimque degrauari quas incederet partes: etsi diutius permansisset, etiam mergi. Neque hoc quoque praetermittendum, quòd in Batauinis annalibus de pisce Episcopo scriptum est, quem prope Poloniam anno 1531 captum fuisse Cornelius Amsterodamus Gilberto Phisico Romae scripsit, ac Regi Poloniae oblatum: cuius corporis magnitudo, facies ac cultus talis erat omnino, qualem videmus Episcopi cuiusdam Romani, sua mitra, suisque reliquis ornamentis induti figuram. c. iii. Verùm etiam ex Pomeranico in quendam lacum eiusdem regionis per inundationes maximas piscem mulierem captum, &ad Edam, eius regionis vrbem, deportatum, idem Cornelius scripsit: cui ad muliebria munera exequenda, promptitudinem quandam fuisse recenset, atque aliquot post annos, cum eius loci mulieribus vixisse: sed ea nunquam loqui potuit.