Latin
MONACHVS PISCIS
Pierre Belon, De aquatilibus 38
Unproofread scanNot analysed yet
MONACHVS PISCIS. Mon strorum superius enumeratorum figuram ac formam quibusdam in locis reperiri facilè cre diderim, si verum est quod de Monacho pisce in Noruegia apud Diezunt appellatos populos, iuxta oppidum Den Elepoch repertum fuisse tradunt: cuius formam sequens figura te docebit. Tres tantùm dies vixisse aiunt, ac nullam vocem edidisse, praeterquam suspiria quaedam, summum moerorem ac luctum referentia. Ex quibus omnibus, quae etiam ludens natura facere possit, nobis facilè considerare licet. CAP. V. De amphibiis quadrupedibus ouiparis.