Latin
DE ALIIS ECHINIS EDVLIBVS
Pierre Belon, De aquatilibus 386
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem ad eorum anatomicam descriptionem attinet: sciendum est edules echinos in orbem conglobatos, ac spiculorum serie armatos esse. Os parte prona, in medio corpore terram versus inclinatum habere: in cuius ambitu quina ossicula bene disposita dentium officio funguntur: prona autem parte plani sunt, breuissimosque aculeos ac promuscides numerosas habent. Supina rotundiorem ostendunt testam perforatam, in qua quidam est meatus ad excrementi exitum: quod, vt muribus, cylindreum est, lapidosum ac terreum, quibusdam veluti spiculis intertextum. Promuscides autem Echinorum edulium linguis Cicadarum vel muscarum similes sunt, stellarum &pudendorum marinorum modo, easque tam crebras habent, vt dinumerari nequeant, quibus vndique circunsepti adhaerescunt: extrorsum autem non apparent: concidunt enim in seipsos contracti. Spinis constant paulò quàm Echinometrae longioribus.