Latin
DE MINORI ECHINO
Pierre Belon, De aquatilibus 386-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MINORI ECHINO. Genus Echinorum aliud est (inquit Aristoteles) minutum, pelagium, spinis grandibus, longis, praedurisque modo penè lapidis, gigni in alto gurgite solitum, quo nonnulli ad distillationes vrinae, vtuntur. Vulgus tum Italicum, tum Gallicum, atque etiam Graecum Vn Iudaeo vocat, quòd perpetuo nigrescat, sordescat, &gustus ingrati percipiatur. Passini reperitur: quod aliter Brissis &Spatagis eue nit ex philosophi sententia. Hic porrò minimus Echinus reliqua genera spinarum longitudine superat: neque colorem vt illa varium habet: testam iuglande maiorem non promit, estque reliquis omnibus viuidior. Nam si supinum ponas, mox suas spinas deprimit, &se in pronam partem conuertit. Plures habet quàm alii proboscides: idcirco citius repit, firmiusque haeret. Qua non fert vt alii, sed sanguineum quiddam nigrum saniei simile, quo manus cruentat atque inficit. Dentes itidem in verticilli modum habet quinos, circulari ordine dispositos, vt &caeteri, quibus algas, saxa, &conchyliorum testas arrodit.