Latin
ALIAE STELLAE NON EDVLES
Pierre Belon, De aquatilibus 393
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Lepadem tetigerint, ea illico saxum tam arctè complectitur, vt inde amplius diuelli non possit. Cùm autem tantum legerint, quantum ferre possunt, tum illi ad vicinos pagos atque vrbes circunferunt. Singulari testa, eaque laeui continentur Lepades, saxoque haerentes in dorΛεπαὶ Graecis, Patella Latinis, OEul de Bouc sum extuberant. Et quanuis saxis adhaerendo viuant, Gallis, Lepada Massiliensibus, Berdin tamen cochlearum more serpere possunt: eaque quanDeppanis, Pantalena Venetis, Pedoque relicta in pastum feruntur, &aliò transeunt. Mataglida vulgo Graeco. gnitudo patellae tanta est, quanta extrema oui putaminis pars abscissa esse potest. Color testarum liuet, vel cinereus est. Caeterum Lepas cornua vt limax exerit, &os &caput habet huic persimile. In imo praeterea gerit quod ouum vel papauer vocatur. Excrementum quoque ab ea parte excernit, quae capiti aduersa est. Carnem habet duram &concoctu difficilem, paucique succi. Elixae Lepades condimento redduntur gratiores. His etiam quodammodo similes sunt. quas (nam congeneres esse videntur) Athenaeus coλάδας vocat: eas ait nutrire quidem plurimùm, sed virus olere, prauique succi esse.