Latin
PATELLA MARIS RVBRI
Pierre Belon, De aquatilibus 394
Unproofread scanNot analysed yet
PATELLA MARIS RVBRI. Rubri maris patella, cautibus vt caeterae adhaerescit: sed praeter has tabellis (quas in tergore gerit) corneis numero octonis, transuersis loricae modo contegitur, atque vndecunque cartilagine obsepta est, multis spinulis horrida, iis persimilibus quae in stellis marinis visuntur, sesquidigitum lata est, ternos verò longa. Difficile à suo scopulo vulgaris Patellae nostrae modo aufertur. Eius caro rubri limacis colorem ac naturam habet: esturque cocta vt Patella vulgaris. PATELLA MAIOR. Maioris patellae concha aurificum officinas illustres reddit, apud quos maximi fieri solet, quam pellucidam ac perpolitam in tenues laminas dissecant, vt inde elegantissima vasa incrustent. Vniualuia est, ac quadruplo caeteris maior, magisque in latitudinem se effundit: quinque autem habet foramina, per quae aquam admittit atque expellit: vnde hanc Aristoteli Aporrhaim vocatam fuisse suspicor. Eam enim more Lepadum saxis adhaerere scribit. Natices (inquit quarto de historia) saxis adhaerescunt more Patellarum &Aporrhaidum. Theodorus muricem interpretatus est. uernasque saxorum, quibus multùm adhaerent, immobilesque sunt, testa laeui contecti.