Latin
MYTVLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 397
Unproofread scanNot analysed yet
MYTVLVS. Ad Graecorum antiquorum Balanum, recentiorumque Calagnonem, ac Venetorum Mussolum plurimum accedit Mytulus qui &Musculus, Oceano frequentissimus, Vulgo Gallico Moule. Parcius in Adriatico capitur, Venetis Conchola nominatur, Romam rarissimè adfertur. Mitylenenses Midia vocant. Clusiles &reseratiles habet testas, intus ac foris laeues: labra tenuia, corpus oblongum, altera parte latum, altera turbinatum. Connectuntur Musculi inter se, fauificant &aceruantur Muricum modo. Nascuntur more caeparum, vt minores subinde oriantur iuxta veris initium, algosis &arenosis locis degunt. Falluntur autem qui duo marinorum Mytulorum genera constituunt: eorum nempe alterum fluuiatile est. Nam μὸς vel μόαξ, omnium Graecorum consensu, idem cum Mytulo &Myaco vel musculo Latinorum est. Marinus autem villos habet extrorsum more pinnae, ab ea parte testae qua scopulis haeret, per quos alimentum exugit, atque arenulas &marina deiectamenta attrahit. Hinc fit vt qui musculi locis arenosis crescunt, aut inter testas figlinas gignuntur, deteriores euadant: qui verò algosis tractibus nutriuntur, meliores ac multo gratiores sint, vbi multa dulcis aqua marinae permiscetur. Mytuli cancrum pinnae modo in concha nutriunt, orbicularem, paruum, suis sic membris absolutum, vt &incedat, &alatur, &oua excludat, grandi lente multò maiora ac crassiora. Humi accubant Mytuli, cùm tamen Glandes siue Mussoli adhaerendo pendeant. Galenus vndecimo de medicamentorum facultatibus, capite de Vipera, Mytulorum vires exponit: Dioscorides Ponticos laudat. Plinius Mytulorum iusculum aluum &vesica exinanire tradit, interanea distringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. vtilissimum hydropicis medicamentum, mulierum purgationibus, morbo regio atque articulari, Idem fellis, pulmonis, iocineris, splenisque vitiis Μύαξ Graecis, Mytulus Latinis, Moules Galac rheumatismis prodesse ait: fauces tamen vexare, vocesque obtundere: sed &vlcera quae serpunt, lis, Midia vulgo Graecorum, Conchole item carcinomata persanare. Caueto autem ne pro Venetis. mytulo, murem marinum (qui Graecis μῆς θαλάττιος dicitur) accipias. Est enim piscis mediocris magnitudinis, Cretensibus familiaris, inter sanguine praeditos connumerandus.