Latin
PATELLA MARIS RVBRI
Pierre Belon, De aquatilibus 396
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgus Graecum Calognones vocat. Veneti (apud quos frequentes sunt) Moussolos, dum fortasse mytulos dicere student: sunt enim his satis similes. Porrò quercinae glandis formam habent, vnde &Balani &glandes Graecis ac Latinis dicti. Sunt qui Spondylos Latinis vocari putent. Plinius verò ad diuersa animalia vtrunque nomen transfert. Columella inter Concharum genera annumerat. Paulus concharum genus Condylos scribit, quos tu fortasse Spondylos dixeris. Athenaeus, A locis, inquit sortiti sunt discrimina Balani: quandoquidem in Aegypto optimi gignuntur, &suauissimi, tenelli, orique ac ventriculo grati: qui &succum &alimentum praestant copiosum. Decoctum eorum (vt prodit Bάλανος Graecis, Glans Latinis, CaloXenocrates) aluum ciet: qui verò saxis non adhaeregnone vulgo Graeco, Mousscunt, acres sunt ac medicamentosi, magisque aluum solo, Venetis. perturbant: atque vrinam minus concitant. Galenus eos in cibo praecipuè commendat, qui eo loci proueniunt, vbi aquae marinae admiscetur fluuiatilis, saxisque adhaerent: ii nanque (inquit) dulces &habiliores, plenioresque, copiosum praebent succum, quo &abundè nutriunt, aluumque permouent, ori ac stomacho pergrati, tenerioremque habent carnem, &vrinam cient. εν σολονία