Latin
BALENA
Pierre Belon, De aquatilibus 4
Unproofread scanNot analysed yet
BALENA. Ab ingentissimo omnium aquatilium pisce veluti caeterorum rege ac principe incipiemus. Balenam omnes tum antiqui, tum recentiores vocauerunt: Cete per insignem denominationem quibusdam dicitur. Vulgus Italorum (cui nulli praeterquam ad lucernas est vsui) Capidolium, quòd eius adeps velut oleum minimè concrescit, appellauit. Maximae molis est piscis, viuiparus, rostratus, pulmone praeditus: branchiarum loco praegrandem fistulam in fronte gerens, haud exertam tamen, vt vulgo depingi solet, per quam, humorem quem ore exceperat, magno impetu effundit ac reiicit, vt eo vel onerarias interdum naues submergere dicatur. Pinnas habet vtrinque viiam, ac praeter has tertiam in dorso veluti alam, qua totum corpus dirigit, caudamque lunatam, qua temonis vice, huc atque illuc corpus inflectit: respirat ac dormit aedita per summa aequoris fistula, exilitque ad litus interdum, inquit Oppianus, solem passura calentem. Corio glabro ac spisso integitur, nigro, duro, firmo ac solido, squamis &villis carente, cui pinguedo nonnunquam pedis altitudine subest, nostratibus, praesertim verno ieiunio, sale condita, eduliis apta, laridum quadragesimale appellant.