Latin
BALENA
Pierre Belon, De aquatilibus 5
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam Balenae lingua multarum est librarum pondo, nobis in maximis deliciis haberi solita, reliquas eius piscis carnes, etiam bubularum instar salitas, audio vel numerosum exercitum integrum diem alere posse. Praetenturas ante oculos habet, ob id appellatas, quòd his sibi praetendat iter. Sunt autem tenues quaedam assulae, quaternis vinis longae, ac sesquipedem latae, ad extrema in fastigium acuminatae, longissimis villis ad latera praeditae (setas aut barbam appelles per me licet) vulgus falsò interdum caudam, interdum costam Balenae nominat: cuius perpolitis ac bene exiccatis frustulis, politiores mulierculae sua pectoralia (quae busta vocant) communire, vestiumque fibras rigidiores ac rotundiores continere, atque apparitores publici, virgularum ac facium loco gestare solent. Partem hanc Balenae musculum appellauit Aristoteles, quem etiam Oppianus veluti quemdam alterum piscem Balenae ducem esse cecinit: Hac ratione (inquit) comes cunctis ductorque viarum Musculus est paruus visu, sed corpore longo, Et tenui cauda paulo semotus ab illo Praecedit. Et paulò pòst, Hunc piscem vero ductorem nomine dicunt. Caetera quae ad interiorem tam ingentis animalis structuram