Latin
MARGARITIFERAE CONCHAE
Pierre Belon, De aquatilibus 403
Unproofread scanNot analysed yet
Ichthiopolae Veneti aqua marina demersas in laΤελλίνη Graecis, Telline regia Latinis, gunculis adseruant. Anconitani Calenellos nominare maCalcinelli Anconitanis, Flion Gallis, lunt, idque ad discrimen alterius conchae quae ab iis Chalcene appellatur. Caeterum laeuis est Tellinarum testa, canChinade incolis Lesbi, Tellinae Venetis &Romanis. dida, nequaquam striata, crenulis tenuissimis denticulata, in longitudinem diffusa &angusta, mediocriter fortis, &quodammodo teres: locis arenosis &litoribus frequenti pius eine fluctuum impetu agitatis reperiri, ac cum caeteris sui generis de saporis principatu contendere solet. Dioscorides, Galenus ac Paulus Tellinarum decoctum, laeuem ac lubricam aluum facere prodiderunt. Est autem earum caro mollior, quàm reliquarum conchularum. Harum quae paulò plus extra aquam manserunt, testas pandere, hiantesque arenulas excipere solent, de quibus Romani meritò plurimùm conqueruntur. Quamobrem multò meliores sunt in vrbibus, quae mari alluuntur, vt Venetiis &Ianuae.