Latin
CHAMAE
Pierre Belon, De aquatilibus 403-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMAE. Chamarum aliae quidem laeues, aliae asperae: illarum maior quidem numerus, harum verò vnum tantùm genus. In quibus nominandis vulgus Gallicum cum Italico conuenit. Siquidem nostri maiores Chamas des Flammes, minores verò des Flammettes nominant, quòd cum iure incoctae, non secus ac piper fauces &os inflammare soleant. Italicum vulgus maiores Chamas Peueratas, quasi piperatas, nominat: minores verò Peueronos, quòd piper haud tantopere redoleant. Harum enim è mari recens aduectarum carnem quicunque paulò liberalius degustauerit, quendam saporem in eis gratum, sed gulam prouocantem ac piper redolentem comperiet.