Latin
CHAMA TRACHEA
Pierre Belon, De aquatilibus 406
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMA TRACHEA. Χαμὴ τραχεῖα Graecis, Chame Chama trachea, valuas eodem modo quo laeuis tornatas haaspera Latinis. bet, estque rotunditate penè orbiculari constructa: hoc tamen inter se differunt, quòd illa laeui quidem testa, haec verò, aspera claudatur, pectinis modo striata: sed Pecten rectas habet strias, illa verò transuersas, crebras &profundas. Dura est admodum chamarum asperiorum testa, si cum laeuibus conferatur. Ea enim non nisi valido ictu perfringi potest, cùm tamen aliorum ferè omnium laeuium debili digitorum compressu aperiri possit. Chama praeterea trachea in arena circa litora reperitur: extremas enim iniurias ob testam duriorem minus reformidat. Labra haudquaquam in gyrum (vt Pecten) denticulata, sed Mytulorum more laeuia habet, moueturque vt limax, vt eius concham nonnunquam profundius saburrantem conspexerimus. fortibus nanque spondylis constat, quibus testas mouendo etiam per arenam lumbricorum more conscendit. Quamobrem Icesius carnem eius duriusculam, mali succi, parum nutrire, facilè excerni, marisque salsuginem referre pronuntiauit. Diphilus autem stomacho gratam esse tradidit: cuius ego sententiae expertus facilè astipulor.