Latin
CHAMA TRACHEA
Pierre Belon, De aquatilibus 407
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMAE PELORIDES. Regias aut basilicas Chamas Galli Pelourdes, ad Peloridarum vocem accedentes dixerunt. Massilia Clonissas, Veneti Biueronos vel Piueronos, Genuenses Arsellas, Hispani Armillas, Anconitani, Rauennates &Ariminenses Poueratos, quasi pauperculos nominant, quòd illic nimium popularis, pauperibusque offerri solita sit. A luto autem, in Πηλωρὶς Graecis ac Latinis, quo tum manibus, tum retibus euerruntur, nomen habent: pilos enim Clonissa Massiliae, Genuae Arsella, Hispanis lutum est. Alii dictas à Peloro monte Ciliciae volunt. Differunt autem à Calcinellis, quòd turbinatiori &grandiori corpore constent. Armilla. Calcinellae enim (quae &Beuerage dicuntur) compressiore sunt forma, testa translucida, ac multò quàm Chameleios teneriores. Media autem est inter asperam &laeuem constitutione ac natura. Non enim ita hor ret vt aspera, neque ita glabrescit vt laeuis: albo praeterea ac fuluo emblemate distinguitur: vnde Caparozolam dici puto, quòd ex rubro subfulua sit. Eius autem caro durior est, quàm laeuium Tellinarum &Pe uerazarum. Emollire aluum traditur. Sed &Diphilus copiosum, bonumque succum gignere tradit, &stomacho gratu, nec facilè excerni. Cc. iiii.