Latin
CHAMA NIGRA
Pierre Belon, De aquatilibus 409
Unproofread scanNot analysed yet
Parte plana tanquam prona solo accubant: supina enim tumida: aures vtrinque habet, per quas exerere linguam Aristoteles tradit. Sunt tamen inter hos nonnulli vni ca tantu aure praediti. Proinde dehiscentibus, si digitum in rimam admoueris, ita se comprimunt, quasi cernere videantur. De horum autem motu sic habet Aristoteles quarto de historia animalium, Concharum (inquit) aliae se mouent vt Pectines: quos etiam volare nonnulli aiunt. Quod Aristotelis dictum intelligendum est, quum de ferramento quo capiuntur pectines, saepe exiliunt: quem motum non quidem gressum non incessum, non etiam natatum, sed impulsum quendam esse dixeris. Pecten enim cùm praeter aliorum normam partem habeat pronam ac supinam, mirum esse non debet, si tantùm potest vt de ferramento exiliat. Hunc enim in vase aqua referto obseruare poteris eodem modo quo Chamarum genera se multùm extra testam exerere ac moueri. Sunt edendo Pectines, sed non tam grati, quàm Pectunculi, neque ita frequentes: rarò enim capiuntur. Purgatur vesica, inquit Plinius, Pectinum cibo: subrubra constant carne, in agro Tarentino laudatissimi, &grandiores, qui Auriti Pectines appellantur: vnde Horatius, Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. Caeterum in Pectinibus ac Pectunculis cancri enascuntur rotundi, quanuis vtrinque pedibus forpicatis, mollique cartilagine contecti. Heracleoticos autem multò magis quàm marinos, vulgares laudare solent.