Latin
FECTVNCVLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 410
Unproofread scanNot analysed yet
FECTVNCVLVS. Pectunculos Parisienses &Rothomagenses Petoneles vel Hannons appellare consueuerunt. A Pectinibus hoc dissident, quòd parui sint, &vtranque concham, Chamae modo, tumidam ac concauam habeant, striis rectis asperam. Sed à Chamis tracheis hoc etiam discrepant, quòd Chamae transuersas lineas, Pectines autem labra in gyrum crenata ostendant. Sunt qui sancti Iacobi conchylia vocent. Anglicum vulgiis Cochles vocat: Romani rustici, qui Chamas laeues &Tellinas ex mari in forum pi scarium adferunt, eos quoque ad mensuram Tellinarum modo diuendunt, quos &Conchulae nomine vocant, sed Gongolam pronuntiare malunt. Cibis plurimùm expetuntur. Quamobrem eos inter alimenta recensuerunt Medici. Subalbida carne constant, gustui pergrata, quam Graecum vulgus crudam etiam edit. C. Plinius medicus Pectunculos iis dabat, quibus de calore nimio stomachus laboraret: quos tamen inter pisces durae carnis multis locis recenset. Hoc autem praestantiores censentur, quo maiores sunt, testaque magis conΚτεὶς Graecis, Pectunculus Latinis, Petoncles caua, et colore nigriore: aestate quidem optimi, quo maximè tempore augeri, plenioresque Gallis quibusdam, Hannons Rothomafieri, pro lunari potestate solent. Mitylenenses gensibus &Parisiensibus, aliis sancaeteris praestant, &magnitudine, &succi procti Iacobi conchylia. bitate. Numerosos fert Pontus, sed exiles.