Latin
DACTYLVS SEV VNGVIS
Pierre Belon, De aquatilibus 416
Unproofread scanNot analysed yet
Aliàs tamen si in conchis suis decoquantur, vti clausa peruenerunt, mirè distillationibus prodesse Plinius tradit. Idem author cruda ostrea stomachum vnicè reficere, fastidiis mederi, ac leuiter aluum mollire scribit. Cocta verò cum mulso, tenasmum qui sine vlceratione sit, liberare, vesicarum quoque vlcera repurgare. Cùm autem è testis vstulatis optima calx fiat, cinerem ostreorum eadem cum calce facultate esse puto. Caeterum inter biualuium genera hoc peculiare est Ostreae &Pectini, vt partem habeant pronam ac supinam. quarum altera sit turbinatior ac praetumida, altera verò plana. Omnium aliorum testatorum Galenus ostream nobilissimam habere carnem testatur. Cuius sententiam comprobat Celsus, eo maxime, quòd aluum mouere dixit. Aetius Buccinas, Purpuras, Chamas, Patellas, Pectines, &omnia testa intecta, vt etiam ostrea, multùm crassi succi gignere scribit.