Latin
OSTREA CAIDEROPODA
Pierre Belon, De aquatilibus 416-2
Unproofread scanNot analysed yet
OSTREA CAIDEROPODA. Est genus quoddam ostreae vulgò cognitum in Graecia, quam Gaideropodam vocant, quasi pedem asini dixeris. Cautibus adnascitur: non enim more ostrearum soluta in salo iacet. ob id in eo tantùm mari, quod nunquam aestu reciprocatur, innascitur. Aegaei autem maris, Hellesponti, Propon tidis &Ponti ora non augentur, neque decrescunt, sed perpetuò in eadem altitudine permanent. Nam inde aquae deorsum semper delabuntur, eandem plenitudinem semper obtinentes. Non est omittenda (inquit Plinius) multorum opinio, priusquam digrediamur à Ponto, qui maria omnia inferiora illo capite nasci, non autem Gaditano freto, existimauere, haud improbabili argumento: quoniam aestus semper è Ponto profluens, nunquam reciprocetur. Quanquam autem ostrea haec scapulis haereant, clusilem tamen &reseratilem testam habent: &à saxo, nisi magna vi percutiantur, dimoueri vox possunt. Quoniam verò multum profundè immerguntur, indigenae Ostrea Gaideropoda.