Latin
OSTREA TRIDACNA MARIS RVBRI
Pierre Belon, De aquatilibus 419
Unproofread scanNot analysed yet
Ventrem protinus os excipit, auium ingluuiei persimilem: sub quo quiddam duplex albidum, firmum ac torosum mammis persimile conspicias: a quibus meatus quida conduplicatus sese extendit, vsque ad id fundo commissum, quod papauer Latini, Graeci μήκανα vocant. Est autem id nescio quid veluti excrementitium membrana contentum, omnibus ferè testaceis commune, quod quibusdam esculentum, aliis minus esse solet. Circa huius anfractum oritur intestinum, ea quidem parte latum, atque inde sursum reflexum, &in carnosam partem (quae testae penitus inclusa est, neque vlla ex parte conspicitur) repetens, finitque ad caput: vnde exit excrementum per meatum quendam ori vicinum, qui in omnibus turbinatis tam aquaticis, quàm terrestribus perspicitur.