Latin
PVRFVRA
Pierre Belon, De aquatilibus 419-2
Unproofread scanNot analysed yet
PVRFVRA. Purpuram Genuenses (quòd muricatis aculeis in orbem circunualletur atque horreat) Ronceram vocare solent. Venetorum &Romanorum vulgus ab vngue odorato (quo iam inde ab ortu naturae sese quasi concludendo tuetur) Ognellas nominat. Cuius concha cochleam penitus referret, nisi clauata esset, &canalem ad latus, quam linguam exerit, haberet. Cornua limacum more attellit, atque eodem pacto serpit, iisdemque cornibus iter sibi praetendit. Linguam ex tubulo canaliculato in latere procurrentem habet, quae callosae huius parti adhaerescit: cui caro ipsi testae adiungitur. Est autem Dd. ii. ea caro, musculus quidam fortis ac candidus, mediae testae alligatus, quo Purpura tanquam congenito quodam operculo, carni patulae opposito diutissimè extra aquam viuit. Marinam enim aquam haustam asseruat, qua pluribus diebus refouetur ac sustentatur. Caput illi est cartilagineum ac durum: Os in ea parte qua scopulis haeret, rotundo foramine peruium, quo lapides arrodit, &in stomachum exugens demittit.