Latin
PVRPVRA MAIVSCVLA
Pierre Belon, De aquatilibus 423
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum Cancellus subeat turbinem, oportet eum quidem esse paruum. Tamen ad insignem etiam magnitudinem accedii, vt non sit minor grandi buccino. In oblongarum cochlearum generibus adscribi debent turbines, quibus antiqui ad tubas vtebantur. Horum duae potissimùm obseruantur differentiae, maiorum, qui magnae plerunque sunt molis: &minorum, qui non ita vasti sunt. Omnes operculum iam ab ortu naturae ferunt carni appositum, in quod sese concludunt, ne facilè offendantur ab iis quae extrinsecus accidunt. Strombi (inquit Oribasius) duri sunt, concoctuque difficiles: &quò maiores, eò duriores euadunt. Cum sinapi eduntur, &ex aceto. Prosunt Cardiacis: horum quoque carnes tritae, &in mulsi tribus heminis, pari modo aquae, aut (si febris adest) ex aqua mulsa datae, proficiunt. STRABELVS. Non eadem concha est στράβηλος cum Strombo. Est enim Strabeli concha Purpurae &Buccino similis, sonis tamen musicis edendis accommoda: vnde Triiones, Neptuni currum praecedentes, antiquissimae picturae effingunt strabelis musicam facere. peusippus quoque similes esse dicit στραβήλοις καὶ πορφύρας καὶ κήρυκας. Dd. iiii.