Latin
PVRPVRA MAIVSCVLA
Pierre Belon, De aquatilibus 421-2
Unproofread scanNot analysed yet
PVRPVRA MAIVSCVLA. Nonnullae Purpurae (inquit Aristoteles) magnitudine augentur insigni, vt quae ad Sigaeum &Lectron Idae promontoria gignantur. Ad Crateiam autem inueniri traduntur, Purpurae &Buccinae δεκακόολοι, id est, quarum testae decem cotularum sunt capaces. Quod genus magnarum Purpurarum pelagium esse consueuit: cuius caro (vt tradit Xenocrates) caeteris durior esse solet. Dd. iii. CAP. X. De Turbinibus seu strombis. Turbines tortili clauicula in acumen fastigiati, pyramidalis metae formam habent, vt longiuscula testa, torosa tamen ea contegantur. Cancellus (inquit Aristoteles) qui turbinem subit, oblongior est. Caeterum τὰ ἐν τοῖς στροόμβοις Theodorus turbinata interpretatur.